[11]
quid Censorinum? qui se
verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe
noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se1
petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen
avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri
non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem
pro praetura2 putat. alter Caesar Vopiscus ille3
summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum
petit, solvatur4 legibus: quamquam leges eum non
tenent5 propter eximiam, credo, dignitatem. at hic me
defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana
etiam in gladiatore6 difficilis. sed haec iudicum culpa, non
mea est. ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum
et praestantissimum senatorem in civitate retinere.
qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus
illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et
e re publica iudicavisse.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.