[17]
nam extraordinarium
imperium1 populare atque ventosum est,
minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello
Antiochino2 magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia3
obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum
roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium4, illius5
sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus,
frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia6
deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem7
esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis
eisque rebus gestis, defuturum. quod cum ab eo esset
dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec
plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum
quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus
aut a dictatoribus gesta et confecta8 sunt, quam
Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam
Punico tertio9; ad quod10 populus Romanus ita sibi ipse
delegit11 idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum
gerere consulem vellet.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 semper imperium D
2 Antiochi bns
3 provincia Asia Faernus: pc ia V: p. f. Asia D
4 C. om. V
5 illius Ernesti: huius codd.
6 a familia V: familia t: familiae bns
7 post summam vir- sequitur in V xii, 12-23 -sumus iudicare ... corpore, tum xiii. 1-10 a principio ... acerbam, tum xi. 17-22 -tutem ... virum (reliqua perierunt)
8 et confecta V: it conta t: ita (aut b) consummata bns
9 quam Punico tertio om. D
10 ad quod a quo domiti V
11 diligit V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.