previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA TERTIA DECIMA

1. A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum1 iucunda tum salutaris. nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui2 alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico. [2] nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctorem3 ipsum iure caesum fatemur? nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. sed hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile4, in quo pactio pacis lex sit servitutis. pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat5, non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset6. proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset7, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. 2. hoc vero quid est? cum Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio8, Lentone, Saxa? exempli causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum9. [3] addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones10; addite Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium11, Caelium, Crassicium, Tironem, mustelam, Petusium12: comitatum relinquo13, duces nomino. huc14 accedunt alaudae ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas nostras concupiverunt. [4] O fidam dexteram Antoni qua ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus quod cum Antoniis15 fecerimus! hoc si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi16 locus non erit. Ora vobis eorum ponite17 ante oculos et maxime Antoniorum; incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. quem vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum. 3. [5] non recordamini, per deos immortalis! quas in eos18 sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectus19 excitavistis; conlegam et scelerum socium20 omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus21, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus exitus belli. est22 omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem23 praestaretantum enim possuntfortunae culpam non extimescere. [6] sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulaturquamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamenfortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior24. quid igitur censet25? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit26 sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: 'etiamne, si erit27, cum id fecero, serviendum?' si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non28 audiam. sin responderit: 'tu vero ita vitam corpusque servato29, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora30 ducas itaque his uti velis, si libera re publica31 possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae,' tum sapientiae vocem audire videar eique uti32 deo paream. [7] itaque si receptis illis esse possumus33 liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium34 incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis35 fruemur victrice re publica aut oppressiquod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus. 4.

at enim nos M. Lepidus36, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea37 quaedam officia38 in illum. maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior. [8] nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem39 remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto40. itaque et honores ei41 decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum42 tenet. summa nobilitas est, omnes honores43, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius44, fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. nemo ab eo civis violatus, multi eius45 beneficio et misericordia liberati. talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. pacem volt M. [9] Lepidus46. praeclare, si talem potest efficere qualem nuper effecit47, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit48. haec causa fuit cur49 decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen50 ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio51 bellum civile confecerat, cum52 primum licuit, honores in eum maximos contulistis. 5. [10] existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica53 Antonios? in altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illiset cum hos compello, praetereo animo54 ex grege latrocini neminemlibidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. deinde vos obsecro55, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca vidit56? salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam57! sed haec satis diu multumque defleta sunt. decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset. [11] sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum58 a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur59. sunt alii plures fortasse, sed mea60 memoria dilabuntur61. ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros. satis inconsiderati fuit, [12] ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? an is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum62 draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. haec senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem63 ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter optimus maximus64 cuius interpretes internuntiique constituti sumus65, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an66 Antonium? mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare. 6. [13]

ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur ne67 veteranorum animos offenderet. est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. itaque intellegitis et animum ei praesto68 fuisse nec consilium defuisse. atque etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere videatur. [14] si69 enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. at uti70 potest pro suo. quid tum? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? licet71 autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. tibi enim exercitum, Lepide, tam quam72 maioribus tuis patria pro se dedit. hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit. 7. [15] haec si cogitas, es73 M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior74. incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui75; odimus76, irati pugnamus, extorqueri manibus77 arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus78; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire. [16] Caesar confecit79 invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? 8.

at periculum est ne opprimamur. non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobis80 salvis frui non potest prodat salutem suam. bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet. [17] quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit81 quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens82 Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere83 potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros84 exstitit. [18] qua enim in85 barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. hoc archipirataquid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum86 honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt. 9. [19] Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen87 ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret88 in sanctissimum adulescentem89, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata90 quam scripta sunt91. rediit ad milites; ibi92 pestifera illa Tiburi93 contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repentenam94 Martiam legionem Albae consedisse sciebatadfertur ei de quarta nuntius. quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus. [20] ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat95, eique in Galliam penetranti D. se96 Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum metestor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesidentinvito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et97 gladiatorum ducem. [21] quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. 10. cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica98. [22]

quod si quis adhuc dubitare99 potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet100 profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. 'Antonius Hirtio et Caesari.' neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore101 Caesarem. satis hoc quidem scite102: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. 'cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.' videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. 'dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi103 aut impendente laetandum est.' O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse104 Catilina? laetandum esse ausus es105 scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit? [23] age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras. 'A senatu106 iudicatum hostem populi Romani107 Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae108 filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est.' quid ingemiscis109? hostem Dolabellam110? quid? te111 non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. at scurrae filium appellat. quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. is autem humilitatem despicere audet cuiusquam112 qui ex Fadia113 sustulerit liberos? 11. [24] 'acerbissimum vero est114 te, A. Hirti, ornatum115 beneficiis Caesaris et talem ab eo relictum qualem ipse miraris.' equidem negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in virtute et in industria116 posita lucent. tu vero qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua virtus provexisset, ecquo genus117? in lustris, popinis, alea, vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque118 deponeres. 'et te, o puer.' puerum appellat quem non modo virum sed etiam fortissimum virum sensit et sentiet. est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam amentiam puero119 praebet ad gloriam. 'qui omnia nomini debes.' debet vero solvitque praeclare. [25] si enim ille patriae parens, ut tu appellasego quid sentiam viderocur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? 'id agere ut iure deminutus120 sit Dolabella?' turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! 'et ut venefica haec liberetur obsidione?' veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. recesseris: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. nimirum recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. 'Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!' [26] putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. cur autem nolint121 potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? 'nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora.' quae tandem? 'castra Pompei senatum appellatis122.' 12. an vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus123; duo praetores sine causa diffisi se aliquid habiturosnos enim Caesaris beneficia defendimuspraetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum124 Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius125, columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem126 Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis127; vii virales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni128 primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua129, cum prodere imperatorem suum non potuisset130, reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem. [27] sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. quo scelere damnatus in eam urbem rediit131 armis, unde132 excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus133. illud tamen non verum134 in hoc Planco quod135 proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. 13. est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis136; itaque Caesaris munera arrosit137: Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus? [28] est quidem138 alter Saserna: sed omnes tamen139 tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se140. apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. non141 novi Sex. Albesium142, sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum143 Antoni senatu. arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia. [29] sed quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intellegi potest quod ego unus relictus ex144 multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. 14. quod si non fortuna nobis modo145 eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M.146 Marcellumquos civis, quos viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia147 eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M.148 Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus. [30] Vtrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium149? qui vero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtute150 princeps. quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnis. magis vereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. nunc reliqua attendite. 15. 'victum Ciceronem ducem habuistis.' eo libentius 'ducem' audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. 'Macedoniam munitis exercitibus.' et quidem151 fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. 'Africam commisistis Varo bis capto.' hic cum Gaio fratre putat se152 litigare. 'in Syriam Cassium misistis.' non igitur sentis huic causae153 orbem terrae patere154, te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? 'Cascam tribunatum gerere passi estis.' quid ergo? [31] ut Marullum, ut Caesetium155 a re publica removeremus156 eum per quem ut neque idem hoc157 posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? 'vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.' Lupercorum mentionem facere audet? neque illius diei memoriam perhorrescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? 'veteranorum colonias, deductas lege158 senatus consulto sustulistis.' nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata159 sanximus? vide ne tu veteranos, etiam160 eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros. [32] 'Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini.' nihil disputo de iure bellimagis facilis disputatio est quam necessariaillud tamen animadvertite, patres conscripti, quam161 sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. 16. 'neminem Pompeianum qui vivat teneri lege Hirtia dictitatis162.' quis, quaeso163, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. 'Apuleiana pecunia Brutum subornastis.' quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset. [33] 'securi percussos Petraeum164 et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.' non laudavimus165 quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. 'Theopompum, nudum, vi166 expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.' Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? 'Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.' nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens167 et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. 'milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.' scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant168 veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non169 libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant. 17. [34] O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. 'denique quid non aut probastis170 aut fecistis quod faciat171, si reviviscat'—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?' O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati172 sumus! 'aut filius eius, si modo173 possit.' poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. 'postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.' Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. 'quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.' nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint174. [35] 'quos iam175 vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi176.' an177 corrupti sunt quibus persuasum sit178 foedissimum hostem iustissimo bello persequi? 'at militibus inclusis opem fertis. nihil moror eos salvos esse et ire quo libet179, si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit.' quam benigne! denique180 usi181 liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset. [36] 'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est credere182, eos183que184 qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare185 aliquid moderate aut humane esse facturos186. vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.' Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinusita enim videtur Antoniosibi parcere idem sentienti. 18. [37] quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse187 inhiberet supplicia nobis? O188 conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque189 provinciam; ut alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam190 turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. cavebat etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega. [38] 'quam ob rem vos potius animadvertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis.' si esset iugulata, numquam exsurgeret191: quod tibi tuisque contingat. 'Vtrum' inquit 'elegantius.' atqui hoc bello de elegantia quaeritur! [39] 'et partibus192 utilius.' partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. bellum contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. istas tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas? potiusne193 Treboni mortem quam194 Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. sed videte quid moliatur. cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesserunt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt. 19. [40] 'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est.' pergit in me195 maledicta dicere196, quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. ego lanista? et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. 'Vtri ceciderint,' scribit 'lucro nobis futurum.' [41] O praeclarum lucrum, cum te197 victorequod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me 'deceptos' ait 'isdem ornamentis' Hirtium et Caesarem. quod, quaeso198, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me199 dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium200 cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam: [42] 'mihi quidem constat nec meam201 contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit202 nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.' omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum203 diripiendarumque provinciarum? nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur? [43] 'nec204 Lepidi societatem violare, piissimi hominis.' tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. nihil agisquamquam adfirmare de altero difficile estde Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. revocare te a furore205 Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis. [44] 'nec Plancum prodere participem consiliorum.' Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicaenisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque206 Gallorumquique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse207 huius belli feret principatum. quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora. 20. [45] sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: 'si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. sin autem me aliud fatum208 manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. namque si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.' praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. omnes te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. sensimus hoc nuper falso nuntio; vero prope diem sentiemus. quae si tecum ipse recolueris209, aequiore animo et maiore consolatione moriere. [46] 'denique summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt210 una nobiscum Caesaris mortem.' hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? quid de Pansa et Hirtio loquor211? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias persequatur? itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. quo maior adulescens Caesar, maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et212 intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri. [47] quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis213 Italiaeque partitio? 21. veniamus aliquando ad clausulam. 'legatos venire non credo.' bene me novit, reliqui veniant214, proposito praesertim exemplo Dolabellae. sanctiore215 erunt216, credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur. [48] 'cum venerint, quae postulant217 cognoscam.' quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum? ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum218 non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris?

hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis. [49] cum hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret219, aut vellet aut fieri posse arbitraretur? 'prius undis flamma220,' ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. monstra quaedam ista et portenta sunt et221 prodigia222 rei publicae. moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras223 demigrare, unde Antoniorum 'nec facta nec nomen audiat224,' quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. optatissimum est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate. [50]

quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.


1 cum tum V: tamen b

2 qui V1: quis V2D

3 auctorem V: cum auctorem D: actorem cod. Amst., ed. Campani (cf. ii. 96) fatemur Vt: fateamur cett.

4 expiabile D

5 sive simulabat om. D

6 hominum ... potuisset om. V1

7 dimisisset D

8 Munatio Vn2s: T. Mun. bn1tv

9 reliquorum V: belli quorum D (cf. § 47)

10 Poliones D

11 Pontium om. V

12 Petusium V: pestutum t: peditum cett.

13 reliquos omitto (nomino v) duces.

14 Huc nstv

15 cum Antoniis (-aniis t) bt: cum Antonio V: can l: cum ns: cum his v

16 urbi ipsi D

17 vobis eorum ponite V: vobis ponite eorum p. c. (sine p. c. b) bns: eorum p. c. ponite vobis t

18 per deos ... eos D: om. V1: quas in eos V2

19 dilectum D

20 socium scelerum D

21 si esset externus hostis D tamen id D

22 est ÷est s: est. Est n

23 virtute D

24 tectior V1t: rectior b: protectior V2 cett, Zielinski

25 censes V

26 sit est coni. Halm

27 si erit V1b: fuerit cett.

28 erudita non V: eruditam tv: erudita cett.

29 servato om. V, unde tu vero tuere ita coni. Halm, tuere ita (sine tu vero) Madvig

30 posteriora libertate D itaque his] atque iis nst

31 liberare r. p. n1st

32 ut D

33 possumus esse D

34 sin otium V: sin ius ns: si vis bt

35 interfectis illis del. Faernus

36 M. lepidus s: om. cett. (om. imperator s

37 ac mea V2D

38 officia om. D

39 pacem V: urbem D

40 putet V1: putavi coni. Halm

41 ei et honores D

42 obligatum D

43 honores V, Cus.: honor ei t: honor est s1: honor ei (eius n) est bns2

44 orn. ipsius, Halm

45 eius om. D

46 M. om. Vb

47 efficit Vt

48 putabit V1b1: putavit cett.

49 cur ei Lambinus

50 tamen om. V

51 silentio sapientia Pluygers

52 cum om. D

53 in re p. om. D

54 animo omnino Ferrarius

55 obsecro vos D

56 videt D

57 O rem acerbam hic deficit V (cf. ad xi. 17)

58 Formianum t: Firmianum (-manum s) cett.

59 depellantur n1st et Servius ad Ecl. ix. 36: depellentur bn2

60 sed mea ns: de mea b: mea tv: sed de mea Naugerius (2): fort. sed e mea

61 dilabuntur fort. elabuntur

62 thesaurum om. t

63 in quem codd. Ferrarii: in q~ π: in que t: in quo nsv: om. b

64 luppiter Opt. Maximus Pluygers: i. o. m. bnst: iovis maximi vπ: lovis Opt. Max. Poggius

65 nos post sumus add. Madvig

66 -ne an tv: ne bns

67 ni vereretur ne om. b

68 praesto om. t

69 si nsv: sive t: sine b

70 uti b1n2: ubi cett.

71 licet bn2: liceat cett.

72 tamquam codd.: corr. Halm

73 cogitas es b: cogitasses cett.:

74 fortior bn: om. cett.

75 restingui Ursinus

76 odimus om. b1

77 e manibus Halm

78 possemus t

79 confecit Poggius: conficit D

80 nobis bonis vπ

81 vidit om. t

82 ponens t

83 abstinere nπ: se ante abstin. add. bs, post si t

84 in ceteros del. Pluygers

85 in π, om. cett.

86 municipum cod. P. Laeti: municipium cett.

87 tamen b (e coll. mea) π: tum nst

88 diceret ns: in eum diceret bt: ediceret Pluygers

89 in sanctissimum adulescentem del. Halm

90 delata tvπ: delata bn: perfecta perlata s

91 eoque ... scripta sunt post paludatus hab. codd., huc transposui

92 ibi bnv: ubi st

93 Tibure Muretus

94 nam iam Faernus

95 potuerat b

96 fort se D. (cf. iv. 16)

97 latronum et Halm: -nes m bt: -nem M. Antonium n2: -nes M Antonii n1sv (latronum gladiatorem ducem Müller

98 res publica bst: populus Romanus nv (malo numero

99 dub. adhuc t

100 desinet n2, ut voluit Ernesti: designat n1st: desinat bv

101 pro praetore Orelli: pro p. r. b: praetorem pr v: p. r. n2: p. r. p. r. (p~ s cett.

102 scite nsv: scito t: scire b

103 parricidii b: -da t: -dae (-diae s) cett.

104 videtur fuisse l: fuisse videtur cett. (malo numero

105 es nsvt: om. b

106 a senatu suppl. Müller (post -as)

107 hostem pop. R. Müller: hoc tempore (hostem add. b) codd.

108 rei p. mei: pop. R. Poggius

109 ingemiscis? hostem ed. R: sine puncto Naugerius (1)

110 iudicatum post Dol. add. Poggius

111 quid te n: qui te cett.

112 cuiusquam ed. R: cuiusque (qui l) mei

113 Fadia Ferrarius: ea die codd.

114 vero est (e~e t) st: est vero cett.

115 ornatum ed. Gryph.: ornatum esse codd.

116 in industria s: om. in cett.

117 genus genus vitae Schelle: ingenium vrsinus: industria Pluygers

118 mentum mentemque sv, Arusian. K. vii. p. 466: mentem mentumque cett.

119 puero scripsi: pueri t: huic ns: puero huic b nomini b1t: eius nom. nsv: nom. eius b2

120 deminutus scripsi: damnatus codd.

121 nolint Manutius: nolit n2: nolim cett.

122 appellabatis mg. Crat.

123 evulsus t: avulsus bv: vulsus ns: revulsus Poggius

124 fraud. cred. del. Rau

125 diruptus aere Q. Reid: dirutus diviciisque n2: diruptus divitique (b ex corr.) bn1tv: diruptus dirutusque s: diruptus dirutusque Q. Poggius

126 quem ed. Ascens. (3): que quem b: que t: quos cett.

127 a servis publicis Ferrarius: a sui publicis t: a suis publice cett.

128 tribuni Ferrarius: -nicii codd.

129 qua Rau: qui codd.

130 potuit s

131 rediit Poggius: redit codd.

132 unde s: ex qua cett.

133 sui similibus Zielinski: dissimilibus s: dissimillimis cett.

134 non verum Zumpt: verum codd.: mirum Klotz

135 in hoc Planco quod scripsi: quod in hoc Planco codd.

136 Deciis del. Bardili

137 munera arrosit scripsi: munera rosit b (malo numero): numerose sit cett.

138 quidam quidam b: ibidem Madvig

139 tamen del. Rau

140 a sese Garatoni

141 non om. t

142 Albesium bt: Albedium nsv

143 indignum b

144 ex t: e cett.

145 si non ... modo t: si ... modo non n2: si non ... bn1s

146 M. suppl. Naugerius (2)

147 Italia hic deficit n

148 M. suppl. Klotz

149 Antonium (-ius t) del. Jordan

150 virtute s2: viri ute t: vir vite bs1v

151 et quidem b: equidem cett.

152 fort. se putat (clausulae gratia

153 huic causae btv: in hac causa o

154 patere cod. Vrsini: parere s: favere b: om. otv

155 Caesetium Ferrarius: caes etium t: caes. etiam cett.

156 moveremus b1: moremus t

157 idem hoc osv: idem b: hoc ẽ t: hoc idem Halm

158 lege s, ed. R: lege et bot

159 lege .... lata Ferrarius: legem ... lata t: legem ... lates losv: legem ... latam b

160 etiam scripsi: tamen codd.: sed tamen Madvig

161 quam o: q. t: q. v: quis s: qui b

162 teneri ... dictitatis Orelli: tenere (-i t) ... dignitatis (-tes osv) codd.