[52]
quid cupide a senatu, quid
temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem
decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel1,
sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi
passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri2 et everti3
rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis
rogando neque maiores natu monendo4 neque frequens
senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere
potuit5? tum illud multis rebus ante temptatis necessario
tibi volnus inflictum est6 quod paucis ante te, quorum
incolumis fuit nemo:
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.