[4]
auguratus petitionem mihi
te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam
praedicandam! quo enim tempore me augurem
a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius
nominaverunt—nec1 enim licebat a pluribus nominari—tu
nec solvendo eras nec2 te ullo modo nisi eversa re publica
incolumem fore3 putabas. poteras autem eo tempore auguratum
petere cum in Italia4 Curio non esset, aut tum cum
es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius
etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis
studiosi fuissent.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.