[16]
at etiam ausus es—quid autem est quod tu
non audeas?—clivum Capitolinum dicere me consule plenum
servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus
consulta1 fierent, vim adferebam senatui. O miser2, sive illa
tibi nota non sunt—nihil enim boni nosti—sive sunt, qui
apud talis viros tam impudenter loquare! quis enim eques
Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius
ordinis qui se civem esse3 meminisset, cum senatus in hoc
templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non
dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina
illorum capere potuerunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.