[12]
sed quaeso, Calene, quid
tu? servitutem pacem vocas? maiores quidem nostri
non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma
capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? quae
causa iustior est belli gerendi1 quam servitutis depulsio? in
qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum
posse2, si velit. immo aliae causae iustae3, haec
necessaria est4. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere,
quod te socium fore speras dominationis Antoni. in quo
bis laberis5: primum quod tuas rationes communibus interponis6;
deinde quod quicquam stabile aut iucundum in
regno7 putas. non, si tibi antea profuit, semper proderit.
quin etiam8 de illo homine queri solebas:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.