[27]
irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti
non oportebit1. quamquam te quidem id facturum non arbitror—novi2
facilitatem tuam—conlegam tuum aiunt in
hac sua fortuna quae bona ipsi videtur—mihi, ne gravius
quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si
imitaretur, fortunatior videretur—sed eum iracundum audio
esse3 factum. video autem quam sit odiosum habere eundem4
iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit
impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod
M. Antonium non arbitror repudiaturum. ego, si quid in
vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus
mihi inimicissimus sit non recusabo; sin5 consuetudinem
meam quam in re publica semper habui6 tenuero, id est si
libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor
ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur
ut civi. armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui
defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa
erunt dixerint ista arma ne noceant. quid hac postulatione
dici potest aequius?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.