[25]
at quam modesta mandata!
ferrei1 sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus.
'Vtramque provinciam' inquit 'remitto: exercitum
depono: privatus esse non recuso.' haec sunt enim verba.
redire ad se videtur. 'omnia obliviscor, in gratiam redeo.'
sed quid adiungit? 'si legionibus meis sex2, si equitibus, si
cohorti praetoriae praedia3 agrumque dederitis.' Eis4 etiam
praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus
iudicetur. addit praeterea ut5, quos ipse cum
Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint6.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.