1. maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere
debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non
arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras
accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin
quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur.
cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero
oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum
esse id quod ego semper1 sensi, neminem alterius qui suae
confideret virtuti invidere.
[2]
itaque mihi qui plurimis officiis
sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus
multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis
sumpseram2, eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti,
necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia
eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut
iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam
nostram videatur perpetua dissensio.
[3]
quae est enim ista tua ratio3, Calene, quae mens ut4 numquam
post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui
te sententiam primum5 rogat6, numquam tam frequens senatus
fuerit cum7 unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur
semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et
fortuna tua ad otium, ad dignitatem8 invitet, ea probas, ea
decernis, ea sentis quae sint9 inimica et otio communi et
dignitati tuae?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.