[5]
quaero igitur, eum
Brutine1 similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus
Antoniis eligas quem velis. 'di meliora2!' inquies. cur
igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium
esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones3
illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio4 sine
offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens
senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne5 te
inopia verbi lapsum putarem6, litteras Bruti recte et ordine
scriptas videri. quid est aliud7 librarium Bruti laudare, non
Brutum?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 eumne Bruti V
2 di meliora V1b1t: dr. b. meliorẽ V2: d. brutus melior est cett.
3 consulis et proponis D
4 cupio V: copiosius D
5 ne scripsi: nam codd.
6 putarem V1t: nisi tuam in dicendo facultatem nossem add. V2bns, tuetur Reid, qui ipse ne pro nam corrigit, sed adfirmative positum putat
7 aliud V1t: aliud quam V2bns
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.