[18]
Antoni domum sum semper invectus. itaque ut
alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi
vicissent, gratulabantur, sic me iniquum1 eierabant, de me
querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius
sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem
illum2 et constantem senatorem, avunculum tamen3; Calenum
procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa,
vehementissimum et fortissimum consulem factum iam
putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio
a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis.
inter has personas me interiectum amici Antoni
moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel
liberales esse coepimus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.