[19]
quae lex melior,
utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne
praetoriae provinciae plus quam annum neve1 plus quam
biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne
vobis posse2 Caesaris acta servari? quid? lege3 quae
promulgata est de tertia decuria4 nonne omnes iudiciariae
leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis
qui leges eius evertitis5? Nisi forte, si quid memoriae causa
rettulit6 in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum
et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis
comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.