previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [28] age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? ante diem xiii1. Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis2 eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit3, tum4 milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum5 illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis6 quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti7, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis8, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis9. [29] quid igitur illo die aliud egistis nisi ut10 hostem iudicaretis Antonium? his vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquam11 perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? sed hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem12. numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam13, adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus. [30] Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur14 interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum15 nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere16 senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipse17, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuitnec enim ante potui18sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus. [31] omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte.


1 xiiii nt

2 iudicavistis D

3 vertit D

4 tum Halm: tum deinde V: deinde D

5 tum D: tum atque V: atque Halm

6 comprobastis Faernus: comprobatis V: om. D

7 D. om. D

8 collaudavistis D

9 comprobavistis D

10 ut V: ut re nst: ut te b

11 num umquam Garatoni: numquam V: num quando D

12 timeam et cogitem om. D

13 insanam Faernus

14 teretur V, Cus.: feretur nst: differetur b

15 tractum om. D: tantum Cobet

16 libere V2 in ras.: tuto coni. Halm

17 adfui ipse scripsi: adfuissem cum post consensu hab. V: om. D

18 potuisset (-sem b) tamen D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: