[11]
postremo Tarquinius pro
populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus1:
Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat
tum cum a legionibus2 relictus nomen Caesaris exercitumque
pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem
vota ea3 quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore
in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius
igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et
exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto,
principe huius maxime conservandi generis et nominis.
cum autem est omnis servitus4 misera,
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.