previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[113] Risu excepere fabulam nautae, et erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente. At non Lichas risit, sed iratum commovens caputSi iustusinquitimperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.”

Non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione navigium. Sed nec foederis[p. 236] verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum. Ego maestus et impatiens foederis novi

L
non cibum, non potionem capiebam, sed obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam. Omnia me oscula vulnerabant, omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebam, utrum magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an amicae, quod puerum corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captivitate praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet. Inundavere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submovit ...

In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium ...

Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum. Si vir fueris, non ibis ad spintriam1 . . .

Me nihil magis pungebat,2 quam ne Eumolpus sensisset, quicquid illud fuerat, et homo dicacissimus carminibus vindicaret ...

Iurat Eumolpus verbis conceptissimis ...
[p. 238]

1 spintriam margin ed. of Tornaesius: spuicam or spuitam.

2 pungebat Buecheler; pudebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: