previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

“ [69] Illum emi trecentis denariis.” Interpellavit loquentem Scintilla etplaneinquitnon omnia artificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” Risit Trimalchio etadcognoscoinquitCappadocem: nihil[p. 132] sibi defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo panem.” Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente. Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit etTanto meliorinquitMassa, done tibi caligas.”

Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnia genera avium, “Amici1 inquit Trimalchioquicquid videtis hic positum, de uno corpore est factum.” Ego, scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonemmiraborinquamnisi omnia ista de fimo2 facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri.”

1 amici added by Buecheler.

2 fimo added by Buecheler.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: