Nolo quod cupio, statim tenere,[p. 22]
nec victoria mi placet parata ...
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Hinc Ascyltos bene risum discussit, qui silentio
facto “Videmus”1 inquit “suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis
tunicam nostram et pallium suum recipiant.” Etsi rustico mulierique
placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni, qui volebant pallium lucri
facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero dieiudex querellam
inspiceret. Neque enim res tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe
aliud quaeri, quod in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam
sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis,
qui solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque crastino
die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita vestis
inter praedones strangularetur et nos metu criminis non veniremus ad constitutum.
Idem plane et nos volebamus. Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus
enim rusticus, quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti
tunicam et liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . .
. .
Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium praccipites abimus praeclusisque
foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis
ingenti calliditate pecuniam reddidissent.
1 videmus Jungermann: videamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.