This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[4]
Quid ergo est? Parentes obiurgatione
digni sunt, qui noluntliberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia,
spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia
in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt
adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes
lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba
atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut
persuaderent1 sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa
grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes
ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in
senectute confiteri non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae
humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
”
1 ut persuaderent added by Buecheler.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.