previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[91] Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque. Scires, non libenter servire. Itaque ut experimentum oculorum caperem convertit ille solutum gaudio vultum etMiserereinquitfrater. Ubi arma non sunt, libere loquor. Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni. Satis magnum erit misero solacium, tua voluntate cecidisse.” Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolponam in balneo carmen recitabatper tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis[p. 182] deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. O facinusinquamindignum, “quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?” Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit.

Nec amoris arbitrium ad alium iudicem detuli.1 Sed nillil iam queror, nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas.” Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum etQuaesoinquitEncolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cum duos armatos viderem, ad fortiorem confugi.” Exosculatus pectus sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi.

1 detuli Buecheler: tuli and tulit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: