This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
“Qui inter haec nutriuntur,
non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina
habitant. Pace vestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis.
Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut
corpus orationis enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus
continebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent
loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici
Homericis versibus canere[p. 4] timuerunt. Et ne poetas quidem ad
testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus
exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est
maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa istaec
et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna
surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula
eloquentia1 stetit et obmutuit. Ad summam, quis
postea2 Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac
ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non
potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit,
postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.