previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[64] Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena.

Et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchiotibi dicoinquitPlocame, nihil narras? Nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse, canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu heu, abistis dulcis caricae.” “Iaminquit illequadrigae meae decu[p. 120] currerunt, ex quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum? Quando parem habui nisi unum Apelletem?” Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat.

Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque hac nausea recusantem saginabat. Quo admonitus officii Trimalchio Scylacem iussit adducipraesidium domus familiaeque.” Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio iactans candidum panem nemoinquit in domo mea me plus amat.” Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit;[p. 122]Bucca, bucca, quot sunt hic?” repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . . potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione: “Si quisinquitnoluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa, nune hilaria.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: