previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[72] Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum TrimalchioErgoinquitcum sciamus nos morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero, vero,” inquit Habinnasde una die duas facere, nihil malonudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem1 subsequi coepit.

Ego respiciens ad AscyltonQuid cogitas?” inquamego enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemurait illeet dum illi balneum petunt,[p. 142] nos in turba exeamus.” Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane; quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, at ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Errasinquitsi putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.” Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,

1 plaudentem Jacobs: gaudentem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: