This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
“Sophos” universi clamamus et sublatis
manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com[p. 64] parandos illi
homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in
quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus,
Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor
sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et
quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae,
altera caryotis altera thebaicis repleta. Circa autem minores porcelli ex
coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam'
significabant. Et hi quidem apophoreti fuerunt. Ceterum ad scindendum aprum non ille
Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus
alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri
vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. Parati aucupes cum
harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum
suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: “Etiam videte, quam porcus
ille silvaticus lotam1
comederit glandem.” Statim pueri ad sportellas accesserunt, quae
pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum divisere cenantibus.
1 lotam Muncker: totam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.