L |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos, quae tam
repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo
mulieres intueremur ...
“Ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam
mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a
vobis acciperem.” Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper
obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere.
Sed ne quid tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si
quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud,
virilis sexus esset. Et praecincti certe altius eramus. Immo ego sic iam paria
composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum
ancilla, Giton cum virgine ...
Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos
coepit obducere ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.