previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[53] Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit Trimalchioquando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno prioreinquit actuariuset ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio etQuicunqueinquitmihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero,[p. 94] in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum.

Petauristarii autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire1 et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines;2 reliqua animalia3 acroamata tricas meras esse. “Nam et comoedosinquitemeram, sed malui illos Atellaniam4 facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.”

1 transilire Heinsius: transire.

2 cornicines Heinsius: cornices.

3 animalia bracketed by Buecheler.

4 Atellaniam Buecheler: atellam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: