This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
Nam adhuc nec
suturae1 quidem attulerat rusticus curiosas
manus, et2 tanquam mendici
spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum
vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et
“Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de
quo querebar? Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid
ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?”
Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a
turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili
dimicandum, ut si nollent3 alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.4
[p. 18]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.