This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue
ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus et iurare, ne gallum
quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior
nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque
Trimalchio intuens eum “Quid? quid?” inquit “porcus hic non est
exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum in medio.” Cum
constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare,
“quid? oblitus?” Trimalchio exclamat “Putes ilium piper et
cuminum non coniecisse. Despolia.” Non fit mora, despoliatur cocus atque
inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere:
“Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo
rogabit.” Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed
inclinatus ad aurem Agamemnonis “plane” inquam “hic debet servus
esse nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi
ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in
hilaritatem vultu “Ergo” inquit “quia tam malae memoriae es,
palam nobis ilium exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit
porcique ventrem hinec atque illinc timida manu secuit. Nec mora,[p. 88] ex
plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.