This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum
laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa
perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus1
pinxit. Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem
et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi
iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant
capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant: cum
duo Syri expilaturi lagoenam2 triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius
rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae
super torum marcentis excussum forte altius[p. 32] poculum caput
tetigit.3 Ad quem
ictum exclamavit illa pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit.
Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter
secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tanquam olim
dormientes coeperunt.
Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri
detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et
concrepans aera omnes excitavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.