LO |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[129]
“Crede mihi, frater, non intellego me virum
esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles
eram ...
Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in
partem aedium interiorem fugit ...
cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque
mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno
salutem. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago.
In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis pedibus
perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare posse. Narrabo
tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam magno periculo vidi; medius
fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad
tubicines mittas.[p. 288] Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi,
homini tamen misero non invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga.
Recipies, inquam, nervos tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me
attinet, non timeo, ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama
mentitur. Vale, si potes.”
Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,“Solent” inquit
“haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam
deducunt . . itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae
animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora
iniuriam accepit, apud se non est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.