This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[138]
Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo
et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere
ano meo ...
Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea ...
Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae
fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere ...
Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot
vicos secutae fugientem “Prende furem” clamant. Evasi tamen omnibus
digitis inter praecipitem decursum cruentatis ...
“Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis
persequi destinat” ...
“Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene,
quid Venus posset? Ipse Paris, dearum litigantium1 iudex, si hanc in
compa[p. 314] ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen
huic donasset et deas. Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste
ac divinum pectus amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent
partes veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus
sum, nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam
liceat” ...
1 litigantium Dousa: libidinantium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.