previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[136] Dum illa carnis etiam paululum delibat ... et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae[p. 306] staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti
L
faciemque totam excitato cinere perfundit. Consurrexi
LO
equidem turbatus anumque non sine risu erexi ...

L Statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit ...

Itaque ad casae ostiolum processi ...
O
cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto medio
LOL
die solebant ab anu diaria exigere, impetum in
LO
me faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:
Tales Herculea Stymphalidas arte coactas
ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis
Harpyias, cum Phineo maduere veneno
fallaces epulae. Tremuit perterritus aether
planctibus insolitis, confusaque regia caeli ...

Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam

L
pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque hac vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto[p. 308] diluo. Deinde convicium verens abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum superaveram1 cellulae limen, cum animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque veste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege siccatis. “Quidporrotuinquitme absente fecisti, aut ubi est faba?” Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. Quem anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem
LO
sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse.

1 superaveram Turnebus: liberaveram orlibaveram.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: