et “Aquam foras, vinum intro” clamavit ...excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat, quibus meritis revocaretur ad[p. 92] cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit.” Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: μάδεια περιμάδεια. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam revertebatur.4
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[52]
Habeo scyphos urnales plus minus C:
quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut
vivere1 putes. Habeo capides2 M, quas reliquit patrono meo
Mummius,3 ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam
Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim
intelligere nulla pecunia vendo.”
Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio
“Cito” inquit “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer
demisso labro orare. At ille “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego
tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo
exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. .
.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.