This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32]
In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad
symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit
imprudentibus risum. Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput circaque oneratas
veste cervices laticlaviam immiserat mappam[p. 48] fimbriis hinc atque
illinc pendentibus. Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem
subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum
aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet
divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina
splendente conexo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.