Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
postero autem die, cum illi maiores natu satis
quiessent et in ambulationem ventum esset, dicebat tum
Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non
imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro
Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae
non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa
ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae
mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam
Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus
fecit, ut se abiceret in herba atque ita illa, quae philosophi
divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe
concedi est aequius.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.