Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[236]
Locus autem et regio quasi ridiculi—nam id proxime quaeritur—turpitudine
et deformitate quadam continetur; haec
enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant
turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud
tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod
ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata
est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in
verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam
lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit,
quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum
oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum,
quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem
mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis
dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.