[217]
nullum est enim
horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur.
Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores.
Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum,
crebro incidens:
ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
mandarem natos ... et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti
segregare abs te ausu's ... et
ecquis hoc animadvortet? vincite ... et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile,
plenum, interruptum, flebili voce:
quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi?
domum paternamne? anne ad Peliae filias?
et illa
o pater, o patria, o Priami domus!
et quae sequuntur
haec omnia videi inflammarei,
Priamo vi vitam evitarei.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.