[262]
Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis
statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent impera-
torum, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba,
ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum
diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius
Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose,
"audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus; cum
esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse
fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus" inquit
"disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt
etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis—
dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.