Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[182]
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta
et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum,
pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque
eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam
cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet
orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus
gestis, existimatione vitae; quae facilius ornari possunt, si
modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed haec adiuvant
in oratore: lenitas vocis, vultus pudoris significatio, verborum
comitas; si quid persequare acrius, ut invitus et
coactus facere videare. Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis,
pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa
proferre perutile est; eaque omnia, quae proborum, demissorum,
non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non
acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque
ab eis, in quibus haec non sunt; itaque eadem sunt in
adversarios ex contrario conferenda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.