[193]
volumus haberi, existimare non possumus—sed, ut dixi, ne
hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam
fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen
in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex persona mihi ardere
oculi hominis histrionis viderentur †spondalli illa dicentis:
segregare abs te ausu's aut sine illo Salamina ingredi?
neque paternum aspectum es veritus?
Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus
furere luctu fili videretur; at idem inflexa ad miserabilem
sonum voce,
cum aetate exacta indigem
liberum lacerasti, orbasti, exstinxti; neque fratris necis,
neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus,
flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio, cotidie
cum ageret, tamen recte agere sine dolore non poterat,
quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso
fuisse?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.