Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[100]
Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium fini-
timum est; quo hoc minus in oratione miremur in qua vel
ex poetis vel oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam,
ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione,
sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta
vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna.
Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco
offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non
mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium solum,
sed animi iudicio etiam magis infucata vitia noscuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.