[13]
cum vii
cohortibus esse Apolloniae1 scribit Antonium, qui iam aut
captus est—quod di duint2!—aut certe homo verecundus in
Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum3
fecisse videatur. dilectus habitus in Macedonia est summo
Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium
dignumque ipso et4 maioribus eius ex Bruti litteris perspicere
potuistis. legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni,
Ciceroni se filio meo tradidit. equitatus qui in Syriam
ducebatur bipertito alter eum quaestorem5 a quo ducebatur
reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum
in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitate6,
constantia a legato Syriaco7 abduxit. P. autem Vatinius
qui et antea8 iure laudatus a vobis et hoc tempore merito
laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum
tradidit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.