[14]
quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis,
ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a
nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur
praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non
consul1 sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul,
fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt,
sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem
privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibus2
exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum
atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem
potest gratia, quis est qui eum hostem non3 existimet quem
qui armis persequantur4 conservatores rei publicae iudicentur5?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.