[2]
nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus,
auctorem1 ipsum iure caesum fatemur? nihil igitur
hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo
habendus est, qui civile bellum concupiscit. sed hoc primum
videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax
esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile2, in quo pactio
pacis lex sit servitutis. pacem cum Scipione Sulla sive
faciebat sive simulabat3, non erat desperandum, si convenisset,
fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si
concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in
re publica sanitas remanere potuisset4. proximo bello si
aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate
Caesar remisisset5, et pacem stabilem et aliquam rem
publicam nobis habere licuisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.