[15]
haec si cogitas, es1 M. Lepidus,
pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos;
sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide
ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis
et domesticis malle videare. quod si auctoritatem interponis
sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc
ipsum non sit necesse. quamquam enim est tanta in te
auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus
se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior,
constantior, fortior2. incensi omnes rapimur ad libertatem
recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus
populique Romani ardor exstingui3; odimus4, irati pugnamus,
extorqueri manibus5 arma non possunt; receptui signum aut
revocationem a bello audire non possumus6; speramus optima,
pati vel difficillima malumus quam servire.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.