[10]
exque1 eo primum cognovi
quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis
oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto
audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo
quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione
quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam
consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem2 praesentes
non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim3
sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi
humanitus accidisset—multa autem impendere videntur4
praeter naturam etiam5 praeterque fatum—huius tamen diei
vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga
se voluntatis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.