[29]
nam Martiam et quartam nihil cogitantis1 praeter dignitatem
et decus comprobaturas esse certo2 scio: quid? veteranos
non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quonam
modo accipiant3 severitatem meam? multa enim falsa
de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt4, quorum
commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia,
auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt
turbulentis, credunt suis. sunt autem fortes illi quidem,
sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi
Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad
suam vim omnia nostra consilia revocantes.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.