A principio huius belli, patres conscripti, quod cum
impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio
insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret.
dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa
cum1 iucunda tum salutaris. nam nec privatos focos nec
publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem
discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat,
eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus
humanae naturae exterminandum puto. itaque sive Sulla
sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive
iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui2 alius civile
bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum
iudico.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.