[80]
hic autem iratus1
quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se,
prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem
negant2 regem, qui et faceret semper eius modi
aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic
bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut
comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se
facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem
stupiditatem hominis cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.