[21]
dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse
pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est.
quae potest pax esse1 M. Antonio primum cum senatu?
quo ore vos ille2 poterit, quibus vicissim vos illum oculis
intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit?
age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam
circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras
fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis?
an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit
eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi
in gradibus Concordiae steterunt3, qui nos ad libertatem
recuperandam excitaverunt, arma, saga4, bellum flagitaverunt,
me una cum populo Romano in contionem
vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit
Antonius?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.